Spiritual Experiences (Buss) n. 3453

Previous Number Next Number Next Translation See Latin 

3453. Ostensum mihi qualia sunt spurci illorum amores, nempe quomodo confirmant talia spurcis ratiociniis, per inductos sensus in regionem membrorum genitalium, primum in glandulas inguinales, tum per invasionem quandam sensibilem ab abdominis regione versus regionem istam, dein per inductionem sensus in membrum genitale, successive versus bulbum, et tunc simul in pollicem sinistri pedis, et per sensum igneum sub media planta; cumprimis in unguem pollicis pedis sinistri, qui tali igneo ardori in bulbo tandem correspondet; igneum erat; quibus significatum quomodo progressive se confirmarint et instigarint spurcis ratiociniis, tandem crassissimis naturalibus, quae significata per igneum in ungue pollicis sinistri pedis, tum ardoris cujusdam sensu in urethra prius, quae significant ea quae ad spurcam vesicam pertinent, sic successerunt eorum foedi amores, nam ultimo aestimant conjuges, ita conjugia pro urinatoriis vasis, quibus unicuique permittitur urinam infundere, ita detestantur et abominantur tandem conjugia, et amorem conjugialem, tum totum sexum foemininum; consequenter omnes amores inde derivatos, sic ut vita eorum tandem sit vita hyemis, et quidem spurca.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church