Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 102

Previous Number Next Number See English 

102. Quod Verbum apud antiquos fuerit conscriptum per meras correspondentias, sed quod deperditum sit, relatum mihi est per angelos caeli; et dictum quod id Verbum adhuc apud illos conservatum sit, et in usu apud antiquos in illo caelo, apud quos, cum in mundo fuerunt, id Verbum fuit. Antiqui illi, apud quos illud Verbum in caelo adhuc in usu est, fuerunt quoad partem ex terra Canaane, et ex confiniis ejus, ut ex Syria, Mesopotamia, Arabia, Chaldaea, Assyria, ex Aegypto, ex Sidone, Tyro et Ninive; quorum omnium regnorum incolae fuerunt in cultu repraesentativo, et inde in scientia correspondentiarum. Sapientia illius temporis fuit ex illa scientia, et per illam fuit illis perceptio interior, et communicatio cum caelis. Illi, qui correspondentias istius Verbi interius noverunt, vocati sunt sapientes et intelligentes, at postea divinatores et magi. Sed quia id Verbum erat plenum talibus correspondentiis quae remote significabant caelestia et spiritualia, et inde a multis incepit falsificari, ideo ex Divina Domini providentia id successu temporis evanuit, et tandem deperditum est; et aliud Verbum, per correspondentias non ita remotas conscriptum, datum est, et hoc per Prophetas apud filios Israelis. In hoc tamen Verbo retenta sunt plura nomina locorum, quae in terra Canaane, ac circumcirca in Asia sunt, in quo significant similia quae in Verbo vetusto. Propter hanc causam Abram in illam terram ire jussus est, et ejus posteri ex Jacobo in illam introducti sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church