Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 104

Previous Number Next Number See English 

104. (XIII.) QUOD PER VERBUM ETIAM SIT LUX ILLIS QUI EXTRA ECCLESIAM SUNT, ET NON HABENT VERBUM. Non potest, dari conjunctio cum caelo, nisi alicubi in tellure sit ecclesia, ubi est Verbum, et per id Dominus notus; quia Dominus est Deus caeli et terrae, et absque Domino nulla salus. Satis est, ut ecclesia sit, ubi Verbum, tametsi illa consistit ex paucis respective: per id usque Dominus praesens est ubivis in universo terrarum orbe, nam per id caelum conjunctum est humano generi; quod conjunctio sit per Verbum, videatur supra (n. 62-69).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church