Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. Quoniam praedictum est, quod in fine hujus ecclesiae etiam oborirentur tenebrae ex non cognitione et agnitione Domini, quod sit Deus caeli et terrae, et ex fidei separatione a charitate, ne per id genuinus intellectus Verbi periret, ideo placuit Domino nunc revelare sensum spiritualem Verbi, et manifestare quod Verbum in illo sensu, et ex illo in sensu naturali, agat de Domino et de ecclesia, immo de illis solis; et plura alia, per quae lux veri ex Verbo, paene exstincta, restituatur. Quod lux veri in fine hujus ecclesiae paene exstincta esset, praedicitur multis in locis in Apocalypsi; et quoque intelligitur per haec Domini verba, apud Matthaeum:

"Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: et tunc... videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum gloria et virtute" (Matth. xxiv. 29, 30):

per "solem" ibi intelligitur Dominus quoad amorem; per "lunam" Dominus quoad fidem; per "stellas" Dominus quoad cognitiones boni et veri; per "Filium hominis" Dominus quoad Verbum; per "nubem" sensus litterae Verbi, et per "gloriam" sensus spiritualis, ac transparentia ejus in sensu litterae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church