Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 115

Previous Number Next Number See English 

115. Sed quia illi qui statuunt, et apud se confirmaverunt, quod homo absque Verbo scire posset existentiam Dei, et quoque caeli et inferni, tum aliquid de reliquis quae Verbum docet, et illi per id auctoritatem et sanctitatem Verbi infirmant, si non ore usque corde, ideo non licet cum illis ex Verbo agere, sed ex lumine rationali; nam non credunt Verbo, sed sibi. Ex lumine rationali inquire, et invenies quod duae facultates vitae sint apud hominem, quae vocantur intellectus et voluntas, et quod intellectus subjectus sit voluntati, et non voluntas intellectui; intellectus enim solum docet et monstrat viam. Inquire etiam, et invenies quod voluntas hominis sit ejus proprium, et quod hoc in se spectatum sit mere malum, et quod inde sit falsum in intellectu. Quum haec inveneris, videbis quod homo ex se non velit aliud intelligere quam quod est ex proprio voluntatis ejus, et quod nec possit, nisi alibi sit unde id sciat. Homo ex proprio voluntatis suae, non vult aliud intelligere quam quod sui et mundi est; quicquid supra est, ei in caligine est: ut dum videt solem, lunam et stellas, si tunc forte cogitaret de ortu illorum, num aliter posset cogitare, quam quod illa a se sint Num altius quam plures docti in mundo, qui tametsi sciunt ex Verbo creationem omnium a Deo, usque agnoscunt naturam? Quid tunc iidem si nihil ex Verbo scivissent? Num credis quod veteres sophi, ac Aristoteles, Cicero, Seneca et alii, qui de Deo, et de immortalitate animae scripserunt, id primum ex proprio sumpserint? Non, sed ex aliis, qui per traducem ex illis qui id primum sciverunt ex Verbo ({1}Vetusto). Scriptores theologiae naturalis nec hauriunt quicquam tale ex se; sed modo confirmant illa quae sciunt ab ecclesia, in qua est Verbum, per rationalia; et possunt dari inter illos qui confirmant, et tamen non credunt. @1 Vetusto:- sic V.C.R., n. 273.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church