Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. Ut videatur quod prophetica Verbi Veteris Testamenti in multis locis absque sensu spirituali non intelligantur, velim solum aliqua adducere. Ut hoc apud Esaiam, "Tunc excitabit Jehovah.. contra" Aschurem "flagellum, juxta plagam Midianis in petra Oreb, et baculus ejus super mari, quem tollet in via Aegypti. Et fiet in die..recedet onus ejus desuper humero tuo, et jugum..desuper collo tuo;....veniet contra Aiath, transibit in Migronem, contra Michmasch mandabit armis suis: transibunt Mebaram, Gibea diversorium nobis, trepidabit Ramah, Gibea Schaulis fugiet: ejula voce tua filia Gallim, ausculta Lajisch, misera Anathoth; vagabitur Madmena; habitatores Gebim congregabunt se; adhucne dies in Nob ad consistendum? movebit manum suam mons filiae Zionis, collis Hierosolymae. ....Jehovah excidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet" (x. 24-34). Hic sola nomina occurrunt, ex quibus nihil potest hauriri nisi ope sensus spiritualis, in quo omnia nomina in Verbo significant res caeli et ecclesiae; ex illo sensu colligitur, quod per illa significetur, quod tota ecclesia per scientifica pervertentia omne verum et confirmantia falsum, devastata sit. Alibi apud eundem Prophetam:

"In die illo....recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit Ephraimum; sed involabunt in humerum Philisthaeorum versus mare, una depraedabuntur filios Orientis; Edomus et Moabus emissio manus eorum....; contra devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum suam super fluvium cum vehementia spiritus cui, et percutiet eum in septem rivos, ut viam faciat cum calceis: tunc erit semita reliquiis populi ejus, quae residuae erunt ab Aschure" ({1}xi. [11,] 13-16). Hic quoque nemo, nisi qui scit quid per singula nomina ibi significatur, visurus est aliquod Divinum; cum tamen agitur ibi de Adventu Domini, et quid tunc fiet, ut manifeste patet a versu 1 ad 10 ibi. Quis itaque absque ope sensus spiritualis visurus est, quod per illa in suo ordine significetur hoc, quod illi qui in falsis ex ignorantia sunt, et se non a malis seduci passi sunt, ad Dominum accessuri sint, et quod ecclesia tunc intellectura sit Verbum, et quod falsa tunc illis non amplius nocitura sint? Similiter ubi non sunt nomina; ut apud Ezechielem:--

"Sic dixit Dominus Jehovih, Fili hominis, dic avi omnis alae, et omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu ad sacrificium meum, quod sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis: ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis; ....comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrifico vobis. Satiabimini super mensa mea, equo et curru, et forti, et omni viro belli:.... sic dabo gloriam meam inter gentes (xxxix. 17-21). Qui non ex sensu spirituali scit quid significat "sacrificium," quid "caro" et "sanguis," quidque "equus," "currus," "fortis" et "vir belli," non sciturus est aliud quam quod comesturi et bibituri sint talia; sed sensus spiritualis docet, quod per "comedere carnem et bibere sanguinem" de sacrificio quod Dominus Jehovih super montibus Israelis dabit, significetur appropriare sibi Divinum bonum et Divinum verum ex Verbo: agitur enim ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione ecclesiae apud gentes a Domino. Quis non videre potest, quod non caro per "carnem," nec sanguis per "sanguinem" ibi intelligatur? ut quod "sanguinem biberent usque ad ebrietatem," et quod "satiarentur equo, curru, forti, et omni viro belli." Similiter in mille aliis locis apud Prophetas. @1 xi. pro "xii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church