Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. Sed cum repraesentativa ecclesiae, quae erant correspondentiae, temporis tractu versa sunt in idololatrica, et quoque in magica, tunc illa scientia ex Divina Domini providentia successive obliterata est, et apud gentem Israeliticam et Judaicam prorsus deperdita et exstincta. Cultus quidem hujus gentis constabat ex meris correspondentiis, et inde erat ille repraesentativus caelestium; sed usque illi nesciebant quid aliquod significabat: erant enim prorsus naturales homines, et inde non scire volebant nec poterant aliquid de spiritualibus, proinde nec aliquid de correspondentiis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church