24. Quod scientia correspondentiarum, per quam datur sensus spiritualis Verbi, post ea tempora non detecta fuerit, fuit causa, quia Christiani in Primitiva Ecclesia perquam simplices fuerunt, ut coram illis non detegi potuerit; nam si detecta, illis nullius usus fuisset, nec intelligeretur. Post illorum tempora obortae sunt tenebrae super universum Christianum orbem ex dominio papali; et qui ex illo sunt, et in falsis ejus se confirmaverunt, non possunt nec volunt capere aliquod spirituale, ita quid correspondentia naturalium cum spiritualibus in Verbo; sic enim convincerentur quod Petrus non intelligatur per "Petrum," sed Dominus ut Petra; et quoque convincerentur quod Verbum usque ad intima sua Divinum esset, et quod dictamen Papae sit nullius rei respective. Post Reformationem autem, quia distinguere coeperunt inter fidem et charitatem, ac colere Deum sub tribus Personis, ita tres Deos, quos cogitarent unum, tunc veritates caelestes illis abscondebantur; ac si detectae fuissent, illas falsificavissent, et illas deduxissent ad solam fidem, et nullam illarum ad charitatem et amorem; sic etiam occlusissent sibi caelum.