Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. ((iii.)) Quod vera sensus litterae Verbi intelligantur Per Lapides pretiosos in horto Edenis, in quo, apud Ezechielem, Rex Tyri dicitur fuisse.- Legitur apud Ezechielem, Rex Tyri "tu obsignans demensum tuum, plenus sapientia, et perfectus pulchritudine. In Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, rubinus, topazius et adamas, tharschish, sardonyx, et jaspis, sapphirus, chrysoprasus et smaragdus, et aurum" (xxviii. 12, 13):

per "Tyrum" in Verbo significantur cognitiones veri et boni; per "regem" significatur verum ecclesiae; per "hortum Edenis" significatur sapientia et intelligentia ex Verbo; per "lapides pretiosos" significantur "vera pellucentia ex bono, qualia sunt in sensu litterae Verbi; et quia haec per illos "lapides" significantur, ideo vocantur "tegumentum ejus." Quod sensus litterae tegat interiora Verbi, videatur articulus praecedens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church