Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 54

Previous Number Next Number See English 

54. Quod Verbum per doctrinam non modo intelligatur, sed etiam quasi luceat, est quia Verbum absque doctrina non intelligitur, et est sicut candelabrum absque lumine, ut supra ostensum est; ideo Verbum per doctrinam intelligitur et est sicut candelabrum cum accenso lumine. Homo tunc videt plura quam prius viderat, et quoque intelligit illa quae non prius intellexerat; obscura et discordantia vel non videt et praeterit, vel videt et explicat ut cum doctrina concordent. Quod Verbum ex doctrina videatur, et quoque secundum illam explicetur, testatur experientia in Christiano Orbe. Omnes Reformati enim vident Verbum ex sua doctrina, et Verbum secundum illam explicant; similiter Pontificii ex sua et secundum illam; immo Judaei ex sua et secundum illam; consequenter falsa ex doctrina falsa, et vera ex doctrina vera. Inde patet, quod doctrina vera sit instar lucernae in tenebris, ac instar indicis in viis. At doctrina non modo ex sensu litterae Verbi haurienda est, sed etiam per illum confirmanda: nam si non per illum confirmatur, apparet verum doctrinae sicut modo intelligentia hominis foret in illa, et non Divina Sapientia Domini et sic foret doctrina sicut domus in aere, et non super terra, ita non fundata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church