Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. Quod Verbum in caelo attinet, hoc scriptum est stilo spirituali, qui prorsus differt a stilo naturali; stilus spiritualis consistit ex meris litteris, quarum unaquaevis involvit sensum, et sunt punctationes super litteris, quae exaltant sensum. Litterae apud angelos regni spiritualis sunt similes litteris typographicis in nostro mundo; et litterae apud angelos regni caelestis, quarum unaquaevis etiam involvit integrum sensum, sunt similes vetustis litteris Hebraicis, inflexae vario modo, cum signis supra et intra. Quia talis est scriptura illorum, ideo non aliqua nomina personarum et locorum in illorum Verbo sunt, quae in nostro, sed pro nominibus sunt res, quas significant: sicut pro Mose Verbum Historicum, pro Elia Verbum Propheticum; pro Abrahamo, Isaco et Jacobo, Dominus quoad Divinum et Divinum Humanum; pro Aharone, sacerdotium, pro Davide regium, utrumque Domini; pro nominibus duodecim filiorum Jacobi, seu tribuum Israelis, varia caeli et ecclesiae; similia pro nominibus duodecim discipulorum Domini; pro Zione et Hierosolyma, ecclesia quoad Verbum et quoad doctrinam e Verbo; pro terra Canaane ipsa ecclesia; pro urbibus ibi cis et trans Jordanem, varia quae ecclesiae et ejus doctrinae sunt; similiter in reliquis. Simile est cum numeris; hi nec in Verbo, quod in caelo est, sunt; sed pro illis res, quibus numeri, qui in nostro Verbo sunt, correspondent. Ex his constare potest quod Verbum in caelo sit Verbum correspondens nostro Verbo, et sic quod unum sint; nam correspondentiae faciunt unum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church