Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 74

Previous Number Next Number See English 

74. Sapientia angelorum caelestium excedit sapientiam angelorum spiritualium, paene sicut sapientia angelorum spiritualium excedit sapientiam hominum; et hoc ex causa, quia angeli caelestes in bono amoris a Domino sunt, et angeli spirituales in veris sapientiae a Domino sunt; et ubi bonum amoris est, ibi residet sapientia simul; at ubi vera sunt, ibi non residet plus sapientiae, quam quantum simul bonum amoris. Haec causa est, quod Verbum in regno caelesti aliter scriptum sit quam Verbum in regno spirituali; nam in Verbo regni caelestis sunt expressa bona amoris, et signa sunt affectiones; at in Verbo regni spiritualis sunt expressa vera sapientiae, et signa sunt perceptiones.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church