77. Verbum est Verbum secundum intellectum ejus apud hominem, hoc est, sicut intelligitur, Si non intelligitur, Verbum quidem vocatur Verbum, sed apud hominem non est. Verbum est veritas secundum intellectum ejus, nam potest Verbum non veritas esse, potest enim falsificari. Verbum est spiritus et vita secundum intellectum ejus, nam littera absque intellectu ejus est mortua, Quoniam homini est veritas et vita secundum intellectum Verbi, est quoque ei fides et amor secundum illum; nam veritas est fidei, et amor est vitae. Nunc quia per fidem et amorem, et secundum illa, est ecclesia, sequitur quod per intellectum Verbi, et secundum illum, ecclesia sit ecclesia; ecclesia nobilis si in genuinis veris est, ignobilis si non in genuinis veris, et destructa si in falsificatis veris.