Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. Quod binae tales expressiones in Verbo sint, quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, prolixum foret ex Verbo ostendere, nam chartas impleret. Sed ut tollatur dubium, velim loca afferre ubi "Judicium et Justitia" simul dicuntur, tum ubi "Gens et Populus," ut et ubi "Gaudium et Laetitia." Loca ubi "Judicium" et simul "Justitia" nominantur, haec sint:-

"Urbs... plena erat judicio, justitia pernoctabat" (Esai. i. 21). "Zion in justitia redimetur, et reduces ejus in judicio" (Esai. i. 27). "Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctus sanctificetur in justitia" (Esai. v. 16). Sedebit "super throno Davidis et super regno ejus, ad stabiliendum illud... in judicio et in justitia" (Esai. ix. 6 (B.A. 7)). "Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, et implevit {1}terram judicio et justitia" (Esai. xxxiii. 5). "Dixit Jehovah, Custodite judicium et facite justitiam; quia prope est salus mea..., ut justitia mea reveletur" (Esai. Ivi. 1). "Quasi gens quae justitiam fecit, et judicium Dei sui non deseruit: rogent... judicia justitiae" (Esai. lviii. 2). "Jura per vivum Jehovam in... judicio et in justitia" (Jer. iv. 2). "De hoc glorietur qui gloriatur,... quod Jehovah faciat... judicium et justitiam in terra" (Jer. ix. 23 (B.A. 24)). "{2}Facite judicium et justitiam. ...Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio. ...Nonne pater tuus... fecit judicium et justitiam, et tunc bene illi?" (Jer. {3}xxii. 3, 13, 15.) "Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex,... et faciat judicium et justitiam in terra" (Jer. xxiii. 5; cap. xxxiii. 15). "Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam" (Ezech. xviii. 5). Si impius "reversus fuerit, et fecerit judicium et justitiam, non fiet mentio contra eum, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet" (Ezech. xxxiii. 14, 16, 19). "Desponsabo {4}Me tibi in aeternum... in justitia et in judicio; et in misericordia et in miserationibus" (Hosch. ii, 19). "Fluet sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis" (Amos v. 24). "Convertistis judicium in fel, et fructum justitiae in absinthium" (Amos. vi. 12). Jehovah "litiget litem meam, et faciat judicium mihi, et educat me in lucem, et videam justitiam Ipsius" (Mich. vii. 9). "Jehovah, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus magna" (Psalm. xxxvi. 7 (B.A. 6)). Jehovah "educet sicut lucem justitiam {5}tuam, et judicium (tuum) sicut meridiem" (Psalm. xxxvii. 6). Jehovah "judicabit populum {6}suum in justitia, et miseros {7}suos in judicio" (Psalm. lxxii. 2). "Justitia et judicium fulcrum throni tui" (Psalm. {8}lxxxix. 15 (B.A. 14)). "Cum didicero judicia justitiae tuae. ...Septies in die laudo Te, super judiciis justitiae tuae" (Psalm. cxix. 7, 164). Gad "justitiam Jehovae facit, et judicium Ipsius cum Israele" (Deutr. xxxiii. 21). Spiritus veritatis "arguet mundum... de justitia et de judicio" (Joh. xvi. 8, 10). (Et alibi.) Quod judicium et justitia toties dicantur, est quia judicium dicitur de veris, et justitia de bono; quare per "facere judicium et justitiam" etiam intelligitur facere ex vero et ex bono. Quod judicium dicatur de vero, et justitia de bono, est quia regimen Domini in regno spirituali vocatur judicium, et regimen Domini in regno caelesti vocatur justitia (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 214, 215). Quia judicium dicitur de vero, ideo in quibusdam locis dicitur "Veritas et justitia" (ut Esai. xi. 5; Psalm. lxxxv. 12 (B.A. 11); et alibi). @1 "terram:"- sic editio princeps; vide autem A.C., n. 2235, ubi legimus "Zionem," quod textum Hebraicum rectius interpretatur.$ @2 Facite pro "Facito" (vide A.C., n. 4844).$ @3 xxii.pro "xxxii."$ @4 "Me tibi:"- sic editio princeps; vide autem A.C., n. 9182, ubi legimus "te Mihi," quod textum Hebraei, rectius interpretatur.$ @5 tuam pro "suam" vide A.C., n. 1458).$ @6 "suum"- sic editio princeps; sic quoque A.C., n. 9209,Apoc. Rev. n. 668, V. C. R., n. 51: tuum rectius interpretaretur textum Hebraeum.$ @7 "suos- sic editio princeps; sic quoque A.C., n. 9209, Apoc. Rev., n. 668, V.C.R., n. 51: tuos rectius interpretaretur textum Hebraeum.$ @8 lxxxix. 15 (B.A. 14) pro "lxxix. 5"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church