Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 99

Previous Number Next Number See English 

99. Per id, quod Dominus etiam factus sit Verbum in ultimis, status ecclesiae prorsus mutatus est. Omnes ecclesiae, quae ante adventum Ipsius fuerunt, ecclesiae representativae fuerunt; quae Divinum Verum non videre potuerunt nisi quam in umbra: at post adventum Domini in mundum, ecclesia ab Ipso instituta est, quae Divinum Verum vidit in luce. Differentia est, qualis inter Vesperam et mane; status ecclesiae ante adventum Ipsius etiam vocatur "vespera," et status ecclesiae post adventum Ipsius Vocatur "mane." Dominus ante adventum suum in mundum quidem praesens fuit apud homines ecclesiae, sed mediate per caelum; at post adventum suum in mundum praesens est apud homines ecclesiae immediate; nam in mundo induit etiam Divinum Naturale, in quo apud homines praesens est. Glorificatio Domini est glorificatio Humani Ipsius, quod assumpsit in mundo; ac Humanum Domini glorificatum est Divinum Naturale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church