Spiritual Experiences (Odhner) n. 1014

Previous Number Next Number See English 

1014. Vexatio est similis coactioni ad loquendum citius quam cogitatur, spiritus enim recentes loquuntur suo modo sicut homines, sed coguntur sic per vexatores hos citius loqui, sic ut primum abstrahant loquelam quasi a cogitatione, usque cogitatio cogitur sequi, quod fit cum dolore et vexatione, usque dum assuescit, sic inauguratur magis magisque ut citius loquatur, similiter tunc in gyros, nam fit vexatio haec postea per gyros, qui primo lentiores sunt, postea citiores.

1014a. Sed spiritus tales qui huc mittuntur, sunt ut dictum ii, qui contemnunt spiritualia et coelestia, sic quod pium. 1748, 26 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church