1018. A latere sinistro capitis seu cranii, sunt qui contemserunt et vexarunt ea in vita corporis, quae bona sunt, seu quae ad affectiones pertinent, a latere dextro quae vera, sed sunt cognitiones boni et veri; secundum falsitates natas ex cogitationibus, et sic conclusis, indurescere dicitur cerebrum, quod mihi dictum est, quod similes indurationes apud me passim perciperet, solum ex levi causa, similiter etiam alibi; dolor etiam solutionis quoque sentitus est, qui est varius obtusus, acutus, secundum qualitatem causae seu falsitatis.1748, 26 Febr.