1026. Praeterea mollescere quasi similia nequeunt, nisi veritates prorsus delectae {1} sunt, quia falsa inducunt, ita vero resolvent, et inducent ea quae mollia sunt et fluida, omnia enim per veritates, in suos gyros legitimos fluunt, at falsa sistunt ea, et inducunt frigoris, densitatis, et gravitatis naturam, sicut notum esse potest in naturalibus, ubi solum determinationes efficiunt formas, tam duras, frigidas, graves, quam molles, calidas, leves. @1 J.F.I. Tafel detectae$