1038. Postea succedunt vitalia ejus, quae nequeunt, ut reor, ita vexari, antequam gyri illi inaugurati sunt, quae sunt corporaturae eorum.
1038a. Comparatio gyrorum cum sanguineis globulis institui potest, ut inde liqueat, quales sint, globuli enim qui non rite cohaerent, duri sunt, differunt a reliquis, in genere, forma {1}, determinatione, sic gravitate, duritie, calore, quare quia novus semper sanguis formatur, omnes qui non concordant cum meliore sanguine, exterminantur. 1748, 26 Febr. @1 ms. genere forma$