1041. Vastationes etiam dantur, quae fiunt absque renisu, sed cum consensu, nempe quod id velit, sic ducuntur aliqui, usque dum vastati sunt, ita absque renisu, sicuti lignarii, et plures alii, sed haec secundum eorum fidem, quare sunt varietates plures.