1049. Quod ii ad provinciam glandulae thymi pertineant, mihi indicatum est, quia talem fere notionem communem habui de usu istius glandulae, quod infantibus quoque serviverit, et dulciora seu vitae jucundiora per similem secretionem, impertita sit vicinis. 1748, 27 Febr.Iidem etiam sunt in magnis turbis, ac eas sustinent dum torquentur, sicut de thymo videas. {a} @a = vide Regnum Animale II: caput VI$