Spiritual Experiences (Odhner) n. 1055

Previous Number Next Number See English 

1055. Omnes cognitiones sunt cibi spirituales, sed quales sunt, ex fine cognoscitur

Omnes spiritus quasi esuriunt et sitiunt scire, seu haurire cognitiones, quae sunt eorum quasi cibi et nutritiones, sed eas cognitiones imprimis, quae conveniunt eorum genio, sunt enim utplurimum curiosi, sic ut quicquid objicitur sensui, id scire cupiunt, imo dum aliquid iis subducitur seu occultatur, indignantur, imo irascuntur, et cum cura et anxietate ea indagare student, tenentur etiam in quadam jucunditate vitae suae, dum in cognitionum abundantia, quamvis id non sciunt, ut boni spiritus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church