1059. Exinde patescit, quod substantiae corticales referant coelestia, et quomodo a substantia corticali cerebri imprimis constare potest, in corpore a substantia quasi corticali renum; ea quoque sunt principia, ibi fit formatio spirituum, in cerebro, ad ea se referunt spiritualia, ac inde effluunt, sunt principia spiritualium, quia spiritualia inde effluunt; coloris etiam sunt alius, nempe in se qualis sanguis, seu candidus, seu rubeus.