1062. De iis qui constituunt provinciam coli
Notum est, quod colon se late extendat, ita quoque qui se ad colon referunt, similiter aliquantum distant, sed usque in utraque plaga, nempe ad sinistrum ut prius [cf. 1003], sunt autem qui adhuc magis ad sinistrum, qui sunt pejores, sic etiam pergit ad infernum, ita se colonis {a} provincia extendit ad infernum seu tonnam infernalem, sicut colon in intestinum rectum, quod est infernalis tonna. @a = coli$