Spiritual Experiences (Odhner) n. 1069

Previous Number Next Number See English 

1069. Quomodo intelligendum, quod homo nihil propriis viribus ad sui meliorationem efficere valeat

1069. Spiritus perplures, et fere omnes non possunt intelligere, quod non possint hilum efficere ad sui meliorationem, quare etiam putant, quod omittere {1} debeant omnem conatum volendi, agendique, quod falsum in se est; homo ut spiritus semper potest suis viribus conari et velle, quando non ei reflexio datur a Domino, quod nihil efficere valeat suis viribus, cum nulla reflexio, tunc se agere sibi videtur ex semet, cum tamen id est ex Domino, Qui etiam dat ut id conetur, at cum reflexio datur, tunc agnoscere debet, quod hoc quoque datum sit a Domino.1748, 28 Febr. @1 J.F.I. Tafel amittere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church