Spiritual Experiences (Odhner) n. 1073

Previous Number Next Number See English 

1073. Agebatur a spiritibus malis per modum discerptionis, primum ad provinciam membrorum generationis, postea inferius magis magisque, discerpebantur graviter cumprimis ejus regio oris, gingivarum, sic capitis, et quidem graviter, sic ut dilaceraretur misere, erat adactio in reciprocas vibrationes, tunc in gyros, solitos, sed semper cum renisu ejus, in quovis interstitiolo et momento, inditus est jugi {a} renisus, inde auctus dolor, ac interea nihil ei auferebatur a perceptione intellectuali, sic ut similiter percipere posset, ac extra punitionem, inde sensus doloris; tum quoque nec dabatur ei copia aliquid dicere quod non sentiret, sic ut non potuisset conari fallere per falsitates; praeterea etiam nec permittebatur, ut supplicium ageret ocius, hoc est, quod resipisceret, et ex supplicio poeniteret, sed [quod] obnixius {1} ageret, et sentiret, et hoc sensim, ut supplicium diutius duraret; ita haec discerptio variabatur a discerptionum poenis aliis, variantur sic secundum indolem seu naturam mali attractam. @1 ms. obnixus manu B. Chastanier in obnixius mutatum$ @a = juge$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church