Spiritual Experiences (Odhner) n. 1092

Previous Number Next Number See English 

1092. De statu morientium, et resuscitatorum a morte

Missus sum hodie mane in statum illorum qui moriuntur, ut scirem, quis status eorum est dum moriuntur, et successive post mortem, non quidem mortuus eram, sed usque in statum insensibilitatis {1} cujusdam quoad corporeos sensus, interiore vita manente integra, ut inde percipere, et memoria retinere ea possem, quae accidunt iis qui moriuntur: respiratio enim non demta est, et quamdiu manet respiratio, tunc sentit homo, sique taais sit, qualem habui, sentit homo ab internis, non autem ab objectis sensuum, seu externis. @1 ms. insenbilitatis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church