Spiritual Experiences (Odhner) n. 1097

Previous Number Next Number See English 

1097. Coelestes tales sunt, ut nihil loquantur, sed modo significant sua cogitata seu interiora per communicationes tunc cum facie, cui inducunt similes facies, quales ii habuerunt, sic ut in se alias facies satis manifeste percipere possit, sicut ego bis aliam in me faciem percipiebam, et dictum modo eorum, quod eorum facies esset, qui coelestes ad caput assistebant, ita binae facies erant; ita sciunt num homo mortuus sit, vel non, si enim eorum facies inductae agnoscuntur, tanquam eorum, tunc sciunt, quod homo mortuus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church