1110. Qui innocentes volunt interimere, aut quocunque modo laedere, sui causa, viam versus infernum corripiunt
Erant spiritus, quos opinatus sum bonos, quia in consortio cum bonis, ii ex quadam cupiditate vindicandi sibi ea, quae ad bonos ac innocentes pertinebant, quo animo praediti, cum adhuc in consortio cum bonis essent, subito corripiebant viam a tergo, versus infernum, quod miratus, quia tale non suspicatus, dictum est mihi, quod omnis talis conatus et animus, nempe praeripiendi innocentibus eorum vitam, et quod possident jure, in se habeat, infernum, quae causa est, quod viam versus infernum corripuerint.1748, 1 Martius.