1113. Quod Dominus regat universum Spiritus telluris Jovis
Spiritus telluris Jovis, apud me per plures septimanas manserunt, et suos emissarios habuerunt, qui tenebant regionem capitis mei, quorum praesentiam semper manifeste cognoscebam, coelestes enim sunt, et parum aut si quicquam loquuntur, modo cogitant, et reflectunt satis exacte super spirituum hujus telluris infidelitates, quas tamen nihil curant, ii quum in tali sphaera tamdiu fuissent, momentum venit aliquid dubitationis, num Dominus noster sit eorum Unicus Dominus, sed modo momento, sed iis illico dictum, quum per tantum temporis hic manserint, an alium Dominum habuerint, aut de alio Domino aliquid perceperint; cum id statim apud se confirmatum percipiebant, tunc illico aderant, sed haec modo momento fiebant {1}, nec volunt ut haec propalem, ne insimulentur alicujus incredulitatis, cum illi id sciant prae aliis, ut mihi nunc dictant. 1748, 1 Martius. Loquela eorum est volubile quoddam, interius, usque in voces quoque se volvens, non ita describi potest. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. hoc...momento, fiebant$