1118. Mox succedit vita spiritualis, nempe excipitur a spiritibus in eorum societatem, primum bonis, quod repraesentatum est mihi per juvenem insidentem equo, sed equi caput erat versus plagas inferni, quo cupiebat equum dirigere, sed non potuit passum movere; utcunque cupiebat, in loco tenebatur, quo significatur, quod si tunc habenae intellectui seu ratiociniis ejus darentur, quod rueret recta versus infernum, quare in loco tenetur, et refraenatur; juvenis repraesentatur, quia tunc quasi in flore juventutis esse sibi videtur.