1128. Ab aliis geniis et spiritibus distincti sunt in eo, quod capiti inducant speciem suctionis, seu attractionis, et quidem talis, ut locus, ubi talis attractio seu suctio existit, fere doleat, sensus tam manifestus suctionis est, sicut assugeretur membrana, ad plenum sensum, alii an potuerint sustinere, prae dolore, ambigendi datur locus, sed quia assuefactus sum diu spirituum et geniorum attractionibus et quidem satis validis, haec quoque absque dolore sustinui.