Spiritual Experiences (Odhner) n. 1130

Previous Number Next Number See English 

1130. Praeterea etiam alii sunt, qui agunt intus in capite, paene similiter, sed non cum tali vi suctionis manifesta, et quidem circa regionem internam auris sinistrae, qui {1} etiam per aliquantum temporis quoque agebant, dictum est, quod ii sint, qui attrahant paene similiter chylum spirrtuosum e cerebro, et inducant eum versus cor, ut cum chylo corporis conjungatur, sic constituunt id quod jugulares venae, quibus vis quoque attractiva inest, notum enim est, quod vena jugularis descendat ad regionem ubi chylus corporis per ductum thoracicum assurgat, ob finem ut spiritus cerebri, et chylus corporis copulentur, ad sanguinem parandum. Qui intus agebant, fuerunt qui eam provinciam, seu regionem constituunt, ubi vena jugularis est supra ductum thoracicum, tum etiam qui supernam partem ductus constituunt, in quam quoque ductus cum lympha aliqui inseruntur. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church