Spiritual Experiences (Odhner) n. 1134

Previous Number Next Number See English 

1134. Perquisivi, qui et quales isti homines essent, qui tales spiritus fiunt, qui ita infestant spiritus in altera vita, dictum est, quod sint ii, qui cupiunt elicere ab aliis quae cogitant, ac scire eorum falsa, quae loquuti sunt de iis de quibus false loqui vetitum est, ut contra reges, principes, magnates, amicos, leges; dumque ea sciunt, eum malignum usum ex eo praestant, quod sic teneant hominem, quasi in vinculis, subque arbitrio suo, ex causa lucri alicujus; desiderant etiam cupiditates hominis scire; quae si scirent {1}, seu quae mala patraverat, adhuc magis hominem tunc in vinculis tenent, sed quia tunc odio eum habent, ac solum foedi lucri causa eum sibi vinctum tenent, ideo id non conceditur, sicut nec in vita corporis, praeter eas cupiditates, quibus favent, sicut quod honores affectet, et divitias, praeter alia, quae non ut turpia putant. @1 sic ms.; J.F.I. Tafel sciunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church