1139. De spiritibus qui non interiora ac intimiora Verbi volunt audire et admittere
Sunt spiritus, qui praeterea sunt boni, nec ideo admitti adhuc in coelum possunt, quia interiora ac intimiora Verbi non audire volunt, nec admittere, qui propterea contra me male cogitarunt, ac interpretati sunt in malum, nam qui non approbant interiora, non discere possunt ea quae sunt interioris ac intimioris hominis, nesciunt enim quod interrora dari {1}, minus quod intimiora, sicut quod opera fidei concernit, ex obedientia Verbi, dicunt ea bona, quae fiunt bonis, et a bono corde, sed si dicatur, quod bona opera esse debeant opera charitatis, et charitas misericordiae, et sic Domini Salvatoris, admittunt, sed tam profunde non cogitarunt, ideo qui tales sunt, ut haec non admittunt, non adhuc per viam cognitionum in coelum interius introduci possunt. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" $