1159. Idem quoque agit in utrumque oculum meum, et evocat quasi quoddam liquidum punctorium seu urinosum in utrumque oculum, ut nisi intermitteretur non potuissem pro dolore inde videre, et scribere, ita ubi sunt, excitant humores urinosos, sicut nunc est super caput, inde tale urinosum influit in oculos, ita collectioni urinae praesunt, quare sequitur, quod ament, prae omnibus aliis liquidis, urinam, tetram et faeculentam, et in similibus habitent, ita sunt infernales qui pertinent ad classem spiritualium, amantque in similibus viiere, sicut quoque in stagnis urinosis, sicut infernales, qui provinciam intestini recti constituunt, amant fimum, ac in talibus vivere cupiunt.