Spiritual Experiences (Odhner) n. 1166
1166.
Qui curis mundanis inhaeret, quod prorsus in alium statum labatur
Cum itaque nunc paene per tres annos, seu 33 menses in eo statu fuerim, ut mens mea a corporeis quidem abducta, interesse potuerit
societatibus spiritualium et coelestium, et usque fuerim sicut alius in societate hominum, absque ulla differentia, quod mirati quoque sunt spiritus, usque dum intense inhaeserim mundanis cogitatione,
ut dum curas habui de necessariis pecuniis, et hodie epistolam scripsi, sic ut in iis animum aliquantum detinuerim, tunc in statum quasi corporeum lapsus sum, ut non potuerint spiritus mecum
loqui, sicut etiam dixerunt, quod quasi absentes fuerint, similiter paene quoque prius; inde scire possum, quod spiritus nequeant loqui cum homine, qui curis mundanis et corporeis impense studet, nam
corporea detrahunt quasi ideas mentis, et immergunt corporeis.1748, 4 Martius.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church