Spiritual Experiences (Odhner) n. 1183

Previous Number Next Number See English 

1183. Cumque angeli isti non potuissent se retinere a talibus cogitationibus, tametsi exhortati, ut desisterent, tandem a domicilio suo remoti sunt, et quidem ad majorem distantiam sinistrorsum paulum, secum habentes verticillum, qualem mulieres super capita habent, sed qui pulchre circumrotaretur; cumque ad distantiam venirent, forte, ut percepi, alium Dominum quaesituri, seu aliud coelum, ut dictum, in quo quietius agerent, quam in hoc coelo, obviam sibi apparebat aureum quoddam, quo gloriabantur, nam omnia quae videbant, aurei splendoris seu jubaris erant, praeter {1} alia pulcherrima visu, et artificiosa, quibus admodum delectabantur, tum quoque formositates. Sed iis dictum est, quod haec modo producantur a phantasiis, et quod ea sic non diu eos oblectare possent. Mox in cameram obscuram intromissi, ac redire cupiunt; caetera adhuc ignoro.1748, 6 Martius. {2} @1 sic J.F.I. Tafel; ms. erat, prae$ @2 hic ad imam paginam subscriptum continuatio$

1183a. Quomodo agunt, quoque mihi ostensum est, non enim per gyros et orbes, ut caeteri, sed per reciprocationes quasi lineares, usque modo fluviali, ex causa, ut mihi dictum, quia inducunt quid cogitandum seu loquendum, et simul quid respondendum, nam putant se possidere totum hominem, et ex se eum regere, tametsi Domino regimen superius non negant; sic hominem putant nihil esse, nisi eorum organum, per quod agere possint in mundo; ideo quoque hominem prorsus contemnunt, rejiciunt sicut quisquilias; dum non eo uti possint ut servitiis, tunc assentiuntur servitii causa, sibi solis student, caeteros non curant. Et quia tam inferunt cogitationes, quam quoque responsiones, ideo actio eorum talis reciproca, at fluvialis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church