Spiritual Experiences (Odhner) n. 1194

Previous Number Next Number See English 

1194. Cum itaque percepi, persuasione, quod hae significationes essent visionis, quaerebat quis, quodnam discrimen sensuum Verbi?'' ut intelligeretur, quia plerique non admittunt nisi unum sensum, sic interiorem in novo Testamento, et quidem ex causa quoque, quia intimiora passim quoque dicta sunt, nam Verbum tale est, ut aliquibus in locis quoque interiora, tum intimiora, imo intima detegat; ad quod elucidandum mihi datum est dicere, quod ab eo possit cognosci, quid intimum, intimius, interius, et exterius, nempe a bonis operibus, bona opera separatim a charitate interioris hominis, sunt externa, quae similia sunt tali faciei deformi; interiora sunt bona opera, quando ex charitate veniunt, sic ut charitas sit proximi {a}, exque eo fonte veniant opera, et quod ametur proximus, ita ex amore, quod quoque datur apud gentes non instructas; intimiora autem cognoscuntur, dum charitas scaturiat ex misericordia, et quidem eorum, qui sunt pauperes in sensu intimiori, tunc enim a Domino, Qui Solus est Misericordia; intima vero sunt, dum misericordiae inest innocentia, sic ut innocentia sit quae fit misericordia, et misericordia, quae fit charitas, et charitas quae fit bonum in operibus, ita a Domino Solo, tunc primum vocantur fructus fidei, nam Dominus Solus est Innocentia.1748, 7 Martius. @a h.e. erga proximum (genetivus objectivus)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church