Spiritual Experiences (Odhner) n. 1254

Previous Number Next Number See English 

1254. Praeterea quoque manifeste appercepi, quod singuli spiritus, quoque essent subjecta repraesentationum similium aliorum spirituum, ita nusquam soli, sic ut centra sint actionis plurium, quare unusquisque spiritus erat cohors, ita quot spiritus, tot centra plurium, sic unusquisque; quod mirabile cuivis videri potest, imo incredibile, sed quia simile existat in unoquovis membro, musculo, parte corporis, tum simile in natura, inque atmosphaeris, tum simile in vegetatis-quod {1} nusquam unum esse {2} quid possit nisi a pluribus, et quod nihil non in societate, et mutuo consortio, et quod separatim a consortio, nusquam aliquid agere possint, minus ad rem singularem, et sic ad communem conferre possint-inde {3} potuissent homines, si tali scientia instruerentur, scire, quod hoc non incredibile sit, et quod sic coelum spirituum, ac {4} angelorum, sit connexum, nempe per mutuas consociationes, quae simul sumtae formas communes constituunt, et hae sic ordine universalem. 1748, 9 Martius. @1 ms. vegetatis, quod$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. esset$ @3 ms. possint, inde$ @4 ms. ace, quod forte stabit pro atque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church