1256. Semel quoque eram in consortio angelorum, et tunc fidem habui firmam eorum, quorum {1} extra consortium angelorum [fidem] habere non potui: quare facile est Domino alicui fidem dare, et quidem, ut homo putet se quoque fidem habere, sed quia interiora ejus non conspirant, et vita ejus repugnat, hoc non secundum ordinem existit; inde quoque concludi potest, quomodo a Domino, mentes humanae ducuntur et flectuntur. 1748, 9 Martius. @1 ms. quae$