1259. Postea idem spiritus suppliciter oravit, ut liberaretur a carcere isto infernali, et quidem satis ex animo, tunc plures rationes allegans, ut si mala cogitaverit, hoc non posset hominem condemnare, cum nihil in vita mali patraverit, quia a nemine potest reprehendi, praeter similia; orans itaque ut in alias societates, seu proborum spirituum mitteretur. Hoc quoque ei permissum erat, putabat enim, quia in proborum consortiis in mundo potuisset quoque esse, quod similiter {1} in illa vita, sic quod simulare posset bonum, sicut in vita corporis, et inter eos esse, et amari; permissum itaque erat, ut intraret in consortium bonorum spirituum, supra frontispicium, in quorum consortio se tenere voluit, et coegit se, ut similis iis esset, sed usque non diu potuit, renuentiae in singulis animadvertebantur; quare conquestus, etiam petiit, ut ei adjungerentur ii spiritus, ut potuisset melius cogi ad consentiendum iis, quod etiam permissum; sed usque similiter renuentiae in singulis animadvertebantur, sic ut dimitti peteret, et in alias societates venire, vel {2} in conclave quoddam, ut solus esse {3} posset, et sic tutus, ita missus est in conclave arcuatum longum, ac ibi in sella sedens, circumrotabatur, quod significabat, quod versabilis {4} esset, nec in aliqua societate tali interesse posset; tandem rediit ad me, et quia eum in cameram infernalem adhuc detrudere vellet {5}, et is insisteret, quod innocens esset, ideo cum eo mitteretur, in gyros huc illuc, ad dextram et sinistram rotatus [est], et in gyros repugnantes, hac et illac versos, quod significabat similia, quod nullibi morari posset, quia inculpatum se putabat. Praeterea tamen remissus est in cameram infernalem, et quidem in priorum consortium, sed ii non eum tunc admittere volebant, conquesti de eo, quod tunc sicut prius, nam dolos nectere ut prius, cum iis vellet, quare ejecerunt eum, ex causa, quia supplex oravit, et se inculpatum putavit. @1 ms. simililiter$ @2 ms. venire; vel$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. esset$ @4 J.F.I. Tafel versatilis$ @5 sic ms.$