1262. Post confessionem istam, haec punitio sequebatur, quod bis involutus esset atrae scrobi, quam effodit, et inde factus niger spiritus, sicut Aegyptii mumi, tam facie quam corpore, et sic sublatus in altum, circumvolitans, et coram angelis manifestatus, qualis fuerit, et qualis diabolus esset; sensi quoque adventum ejus ad me, quod nunc frigidus esset, sic inter infernales frigidos.