Spiritual Experiences (Odhner) n. 1269

Previous Number Next Number See English 

1269. Idem spiritus, de quo detectum, quod innocentem quendam veneno necaverit [1260-66], is apparet fuisse talis, ut desistere [nequiret] {1} ulla ratione, utcunque vera, a cupidine vindicandi usque ad mortem, is jacuit apud me, et talis erat, ut omnes rationes, quae dicerentur, nequicquam valerent, sic ut non intrarent in ejus perceptionem, sed essent quasi nihil, usque dum, hoc percipiens, percepi, quod non similis esset homini, qui hominum rationes admittit, et mente volvit, sed similis bestiae. @1 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church