Spiritual Experiences (Odhner) n. 1278

Previous Number Next Number See English 

1278. Cum tales ex inferno profundissimo religati {a} sunt, tunc revolvebantur ea quae in ventriculo, sic ut evomere dapes coactus sum, ita enim {1} prima sua praesentia alterationem inducunt spirituum sphaerae; quia secum habent quasi venenum, nam venenum infundere cupiunt homini, cujus effectus erat vomitio: sicut enim in vita veneno necare homines cupiverunt, ita insidet hoc animis eorum, et simile spirant; unde effectus, ex iis, non sicut in aliis occasionibus, ex emeticis, et ex cibis affatim ingestis, sed erat effectus talium, quod percepi. @a h.e. soluti (significatio postclassica)$ @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church