1282. Unus eorum, quem non vidi, et qui tamen ex profundissimo isto emissus est, describebatur quod fortiorem talem venenatam odii sphaeram haberet, qui ab illo, qui apud me erat, descriptus est, quod eum perciperet: dicebatur, quod is multos in vita corporis necaverit venenis, absque ulla conscientia; putans, quod perinde esset, si morerentur aliquot annos prius, quam serius, is exercuerat tales diras neces, et quidem contra innocentes, quoscunque vellet; ministri eorum simul etiam sunt cum iis in profundissimo, sed quia ex mandato solum egerunt, nec praemeditato, mitius agitur cum iis, nec ibi quicquam nisi ex mandatis agunt, quare eorum quidem sors mitior est, sed usque inter pessimos infernales.