1291. Praestat fidem habere absque quod intelligat per scientias
Manifestum est, quod [magis] {1} beati sint qui credunt, et non vident, quam qui non credunt nisi videant [cf. Joh. XX: 29]; fides absque visu etiam talis est, ut spernat et rejiciat omnem demonstrationem, sicut qui videt objectum, ut ei demonstretur, quod videat {a}, sic quoque se habet fides; per id quod demonstratum [sit] objectum videri, cum videt, in dubium vocatur, nam id demonstratio secum habet. 1748, 10 Martius. Ideo demonstrationes solum pro iis sunt, qui nihil credere volunt, nisi id videant; ne hi in coecitate sua permaneant, et magis occoecentur, demonstranda sunt, quae non demonstranda; ut exempli causa, quod Deus sit, quod unusquisque debet credere absque demonstrantibus argumentis, at vero, ut solet, dum id demonstratur, tunc cuivis argumento aliquid dubii inest, et dat locum objectioni, sic scandalis. 1748, 10 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel$ @a h.e. si ei demonstretur id quod videt$