Spiritual Experiences (Odhner) n. 1293

Previous Number Next Number See English 

1293. In eundem locum demissus {1} est spiritus niger, quia non admitti potuit in alterum infernum, forte ob causam {2}, quia adhuc moraretur supra inter spiritus, non enim demergi potuit, quare huc demissus, sed spiritus ibi fugerunt, dicentes quod ater esset, quare latro, qui eos necaret, talem notam secum habet, ut fugiant sicut homicidam, cumque iis diceret quod non eos occideret, usque non remanere ausi, potius relinquendo, ut dicebant, suas opes, quas congessisse ibi sibi visi sunt, quas diripiendas traderent-nam {3} timent valde suae vitae-sed {4} praecavendo ne diriperet quae habent in scriniis. @1 J.F.I. Tafel et forte ms. dimissus$ @2 J.F.I. Tafel causas$ @3 ms. traderent, nam$ @4 ms. vitae, sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church