Spiritual Experiences (Odhner) n. 1307

Previous Number Next Number See English 

1307. Quod spiritus mali, etiam cogitare possint, ita ut vix ad perceptionem hominis perveniant 1307. Homo non potest aliter cogitare, quam ut percipiat suas cogitationes, quia, ita organa ejus interiora, cum exterioribus sunt conjuncta, et quidem per continuum, et nexus, usque tamen datur ejus cogitatio adhuc subtilior, quam aliter percipit, et quidem dum interior est, ita, ut sciat quid interius esse, nec sciat praeter id, in quo tamen permulta sunt, quae intelliguntur ab angelis. Sed haec cogitatio non describi facile potest, et autumo, quod vix detur nisi in illis, qui a Domino ducuntur, unde quoque sciunt, et in se percipiunt, quid agendum, talis perceptio datur plurium, cum varietate; sciunt tunc, quod Dominus id agat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church