Spiritual Experiences (Odhner) n. 1326

Previous Number Next Number See English 

1326. Sed iis clare ostensum, quod hoc prorsus non est sensus verbi Domini, sic etenim nullus hodie in coelum potuisset admitti, quia nullae tales persecutiones in mundo, Ecclesiis jam constabilitis, sic nec martyria; et praeterea, si solum persecutiones et martyria, absque respectu qua fide, qua veritate, qua mente, et quo corde, talia ambiunt vel cupiunt pati, eos salvarent, tunc his {1} saeculis imprimis vindicarent sibi coelum, qui patiuntur pro suis opinionibus, etiam pro haeresibus, sicut quoque Quakeriani, imo alii ex causis mundanis, praeter plures. @1 ms. heis ut videtur, quod forte stabit ut forma antiqua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church